Texts

The Sentences commentary and the 4 Principia are to be found in the codex: 

Berlin, Staatsbibliothek zu Berlin - Preußischer Kulturbesitz, lat. 2° 852


Fragment from Principium I, ms. Berlin, Staatsbibliothek lat. 2° 852, f. 155vb-156ra: 

[…] In ista quaestione erunt tres articuli. Iuxta materiam primi argumenti erit iste primus articulus: utrum sola theologia ostendat intellectui viatoris esse aliquod principium entis.

Iuxta materiam secundi argumenti erit secundus articulus utrum sola theologia ostendat intellectui viatoris principii entis plenam omnipotentiam. Tertius articulus erit titulus quaestionis utrum solum theologicum verbum, id est, sola theologia, ostendat etc.

Pro primo articulo sit ista prima conclusio: nulla substantia separata secundum esse et secundum operari est philosophicae considerationis. [156ra] Probatur, quia subiectum scientiae physicae est corpus mobile ut sic, igitur quicquid est physicae considerationis vel est corpus mobile vel habet per se habitudinem ad ipsum. Haec patent in philosophia. Sed nulla substantia separata secundum esse et secundum operari est corpus mobile ut est notum, nec ad ipsum habet per se habitudinem; quod probatur nam omne quod habet per se habitudinem ad corpus mobile vel est in ipso ut pars constitutiva vel ut accidens dispositum vel per se reducitur ad motum; sed constat substantiam separatam non esse partem neque accidens corporis mobilis quod autem non per se ad motum concurrat. Patet, nam secundum Commentatorem V Physicorum[1], 5 per se concurrunt ad motum, scilicet motor, mobile, terminus a quo, et terminus as quem, et tempus. Sed nulla substantia separata est aliquid istorum. Igitur conclusio vera. Nam eadem conclusio potest haberi ab Aristotele, secundo Physicorum[2], ubi vult Quod que non mota movent non amplius sit physicae considerationis; igitur etc.

Corollarium: ambitus totius physicae considerationis seu speculationis versus nobiliora subiecta terminatur inclusive ad motiones caelestes qui movent orbes per modum agentium. Probatur, nam physica speculatio non remanet penitus infra motiones orbium, sicut quidam existimaverunt, nec transcendunt; supra igitur terminatur etc. Secunda pars antecedentis est nota ex conclusione. Et prima probatur sic: quaecumque consideratio se suplevat ad considerationem aliquorum corporum naturalium ut naturalia sunt ipsa se suplevat ad considerationem naturam eorum. Istud patet. Sed corpora caelestia sunt naturalia, secundum quam considerationem cadunt sub physica consideratione; igitur scientia physica speculatur circa eorum materias que sunt principia in eis eorum motuum. Unde sunt naturalia corpora. Haec omnia patent primo Caelo de mundo[3] et secundo Physicorum[4]. Principia autem eorum motuum sunt motiones eorum. Igitur speculatio physica usque ad motiones caelestes se porrigit et ibi terminatur.

Secundum corollarium: scientia physica non considerat de toto ente sive de omnibus entibus. Patet, quia eius consideratio terminatur ad motiones orbium, non autem totum ens terminatur ad eas; igitur.

Corollarium tertium: consideratio physicae infimas tantum substantias attingit et supremas minime capit.

Probatur, quia terminatur ad motiones caelestes. Motiones autem sunt in infimae intelligentiae, secundum philosophos et theologos. sicut faciliter posset probari per multos. Corollarium quartum: Esse aliquam substantiam separatam non motricem corporis per scientiam physicam non potest concludi. Patet, quia non transcedit motiones.

Quintum corollarium: nullam esse substantiam separatam non motricem corporis per scientiam physicam potest concludi. Patet, quia omnino impertinens est sibi non ascendenti non supra motiones.

Corollarium sextum: per scientiam physicam finitas esse numero substantias separatas non motrices vel infinitas non potest concludi. Ideo non negat ipsarum multitudinem infinitam nec asserit. Patet, quia ad ipsas Scientia physica non porrigit se; igitur nec habet eas finire nec infinitare. Hoc autem generaliter verum est de omni scientia, quod nec finitat nec infinitat illa de quibus se non intromittit, ut physica de figuris geometricis utrum sint numero finite vel infinite non curat, cum ad eas sua consideration non se porrigat; igitur corollarium verum.


[1]Averroes, Physica V, 5, com. 5, ed. Iuncta, 209rC.

[2]Aristoteles, Physica II, 7, 198a 27-28 (AA 2 : 87).

[3]Aristoteles, De Coelo de mundo I, 2 15, 269a 24-25.

[4]Aristoteles, Physica II, 1, 193a, 30.




news

Site launched in July 2016 by Mihai Maga

Conference: 15 Octobre 2015, Rome, Ecole Française de Rome: Monica Brinzei: « The Bologna principia of Augustinus Favaroni de Roma ».

Conference: 11 January 2017, Paris, Université Paris IV Sorbonne: Monica Brinzei: « Le rapport entre théologie et métaphysique selon Augustinus Favaroni de Roma (1388)».